- FEUDUM
- I.FEUDUMMilitare Aegyptiorum. Cum in Aegypto VII. essent hominum genera, λ῾ερέες, Sacerdotes sc. primo loco ac dignitate secundi Μάχιμοι, Milites; inde Βουβόται, Ευβῶται, Κάπηλοι, Ε῾ρμηνέες, et Κυβερνῆται, a suis artificiis sic denominati: Milites in Hermotybies et Calasitios divisi, soli, praeter Sacerdotes, praemio mactabantur, ut essent singulis arurae XII. a vectigali immunes. Erat autem Arura 100. cubitorum Aegyptiorum quaquaversus, et cubitus iste par Samio. Quae exemptio universis data est, hac vero per vices fruebantur. Et quidem mille Calasiriorum totidemqueve Hermotybiorum annuo satellitum munere circa Regem fungebantur; quibus, praeter aruras, dabantur viritim quottidie panis tosti quinae minae, bubulae carnis binae, viniqueve ἀρυςῆρες quatuor Herod. l. 2. c. 164. et 169. p. 154. et 155. Concessitautem Feuda militaria, a vectigalibus immunia, et iure hereditario tenenda, militibus suis Sesostris Regis Aegyptiaci in Asia Imperii auctor. Et Calasiriorum quibusdam adsignavit Nomum Thebaeum, ut Hermotybiis Chemmitem seu Panopolitem, itidem in Thebaide, ut Regi praesto essent: reliquis militibus in Aegypto inferiore unâ collocatis. Qui ingens exercitus (Hermotybiorum enim ad 160000. Calasiriorum ad 250000. erant) in ius Δέλτα, quasi in castris metatus est, hinc Pelusiaco, inde Canobico Nili alveo vallatus, ad Or. Calasirii, ad Occas. Hermotybii. Atqueve hoc magni illius Regis inventum fuit, sed non usque adeo posteris salutare. Satis namqueve notum, Milites, otio emollescentes, disciplinam detrectare, pulentiâ superbientes, quctoritatem contemnere; iunctarumqueve virium fiduciâ in seditionem pronos esse. Certe Sennacheribo Assyriorum Rege Aegyptum invadente, militaris iste ordo Sethoni Regi opitulari noluit, Idem c. 141. p. 144. et ex intestina rebellione postmodum evenisse videtur, ut milites hi, spretâ Thebanorum Regum auctoritate, inferiores hos Nomos sibi asseruerint, potestatemqueve regiam sibi usurpaverint; quae regna a Sabacone Aethiope dissipata, hoc ad sua regresso, denuo refluoruêrunt, donec hi Reguli primum externâ vi, dein domesticâ oppressi sunt Aegyptusque omnis tandem sub unius Psammitichi imperium rediit. Idem l. 1. c. 105. p. 44. Vide Equ. Marsham. Can. Chron. ubi de Δοδεκαρχίᾳ Aegypti.II.FEUDUMal. FEODUM quibusdam a fide vel fidelitate, Spelmanno a Saxon. Feab, Angl. Fee, i. e. pecunia, stipendium, hereditas, beneficium vasalli, unde Gallis antiquis Fe, dictum videtur. Proprie salarium, stipendium: per translationem praedium, quo ex beneficio domini, sed et stipendii loco vasallus gaudet, denotat. Definitur a Cuiac. ius in praedio alieno, in peretuum utendi, fruendi; quod pro beneficio dominus dat eâ lege, ut, qui accipit, sibi fidem et militiae munus, aliudve servitium exhibeat. Origo Feudorum rei militaris necessitas fuit: et hoc quidem alii Francis tribuunt, alii Longobardis, Germanis nonnulli adscribunt. Et Longobardi quidem, prae ceteris, scita feudalia coluêre, Gerardusque Niger, et Otbertus de Orto, qui leges hasce primi in scriptis Frid. I. Imp. redegêre, Longobardicae ditionis, Mediolanenses nempe erant. Imo maxime in Italia legum istarum splendor viguit, praesertim dum sopitum obmutuit ius civile, ab aevo Ottonis Magusque ad imperium Lotharii III. Nihilominus, cum omnes hae gentes e Germania ortae, etiam hinc mores ritusque feudales originem traxisse certum est, quos longâ consuetudine deductos, neque scriptis, sed traditione propagantos, accepêre, acceptos auxêre et ornavêre Longobardi. Neque abs re primaevam Vasallorum conditionem a Comitibus Taciti, quos Principibus pagorum consilium fuisse et auctoritatem ait, repetant. Lex denique feudalis, temporis fuit filia, sensimque succrescens Principum aucta est indies, et exculta edictis: Conradi inprimis Salici, dum coronam Imper. ab Ioh. XX. suscepturus, Romam perrexit A. C. 1026. Dein Henrici II. Lotharii III. Friderici I. et aliorum. Et primo quidem feuda, in arbitrio erant dominorum: hereditaria dein facta sunt a Conrado praedicto, sic tamen, ut beneficium ad venientes e latere, ultra fratres patrueles non progrederetur, licet moderato tempore, usque ad septimum gradum sit usurpatum, quod in masculis descendentibus, hodie novo iure, in infinitum extenditur. Perhibet tamen Ioh. Faber, Feuda non minus, quam Ducatus, Comitatus, Baronias, etc. constituta esse perpetuas hereditates apud Francos, sub Hugone Capeto, qui regnum iniit A. C. 988. i. e. 38. An. ante legem ab Conrado latam, Nobilesque exinde coepisse sibi cognomina asciscere, ab praecipua Feudorum suorum denominatione. His gradibus irrepsêre Vasalli in ius feudorum, sed et amisêre illud, variis infidelitatis, (vide in vocc Felonia,) generibus, gravibusque interea servitutibus erant obnoxii. Arctam quippe fidelitatem ritu quam humilimo iurabant, domino, vide in vocibus Fidelitas, et Homagium. Prodire etiam in militiam evocante domino, sequi eius signa, tueri latus, nec periclitantem unquam destituêre: Tributa subsidiaqueve impendere, etc. tenebantur. De more evocandi Feudales ad praestationem servitii apud Germanos, sic canit Ligurin. l. 2.Hîc quoties claram Regnator tendit ad urbemTeutonus, Ausoniam sumpturus rite coronam,Ponere castra solet; ligno suspenditur alteErecto clypeus: tunc praeco Regius omnesConvocat 4 dominis feudalia iura tenentesExcubias primâ Regi celebrare fidelesNocte, vetustorum debent ex more parentum.At quicumque domi, domino nolente, relictusDefuerit, Foedo privari Curia censet.Tunc quoque nonnulli censurâ vindice RegniAmisêre die tali possessa reatu.Quin et Pontifices, Halberstadensis, et ille,Sub quo Brema fuit, tali regalia iuraAmisêre notâ: personae scilicet ipsae,Non tamen Ecclesiae. Nequeve enim quod Pastor iniqueGesserat, Ecclesiae fas est in damna refundi.In Angliam Feudorum servitutes primus invexit Gulielmus Conquestor, qui lege eâ e Normannia traductâ, Angliam totam suis divisit commilitibus. Scoti autem, iam sub Malcolmo II: qui regnum iniit A. C. 1004. i. e. An. 60. ante adventum Gulielmi, iugum id se suscepisse, referunt, etc. Mos in conferendis Feudis sollennis fuit. Maiora in Imperio cessit antiquitas, vexilli traditione: Galli vero, e prisca consuetudine, non solum episcopatus, sed omnia feuda, annuli, et baculi, per rain, et baston: Alii aliis in traditione symbolis usi sunt, vide Traditio: et plura de Feudorumin Anglia inprimis generibus, notis, et privilegiis, aliisque huc spectantibus, apud Spelmann. Gloss. Arch. et Iurisconsultos. Species quaedam Feudi vel potius initia quaedam eius iuris, quod, postea varie introductum est, et Feudorum appellatione designatum, occurrunt apud Ael. Lamprid. in Alex. Seu. Sola, quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum ista essent, si heredes illorum militarent. Erat sane lex similis feudorum constituendorum: ut qui praedium colendum acciperet, daret fidem et militiae munus aut aliud servitium exhiberet. Simile est, quod Vopisc. narrat in Prob. Veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, Isauriae loca, privatis donavit: addens, ut eorum filii ab anno octavodecimo mares duntaxat ad militiam mitterentur, Casaub. ad Lamprid. Imo iam apud Aegyptios olim Feuda locum habuisse, dicemus mox ubi de Feudo Militari Aegyptiorum. Ipsum vero Feudi vocabulum, sub Carolo Crasso primo auditum, in ea sc. Constitutione, quam edidit de Expeditione Rom. circa A. C. 884. a Frehero, Goldasto, aliis, publicata: Leges autem Feudorum Lothario adscribi, tradit C. du Fresne in Gloss. ubi varias Feudorum species, ordine literaerum digestas, fuse et erudite exsequitur: additqueve, Feudatarium, apud Anglos, Officialem esse a Magistro Curiae Wardorum seu pupillorum, sub sigillo Curiae illius, uni vel pluribus Comitatibus datum: qui in cognoscendis rimandisque Feudis, ad Regem pertinentibus, et ad tenuras pro Rege manifestandas, operam navet; Escaetori ideo adiunctus, ut omnibus nervis publicam utilitatem promoveat. Pupillorum porro terras lustret, valorem annuum investiget, prodat, indicat, censum recipiat, et Curiae receptori deferat, Viduis item tenentium Regis dotem assignet, ex Spelmann. de libro Feudorum. Vide infra ubi de Iure Civili. A Feudis quid differant Manufirma. Vide ibi: ut et aliquid in voce Relevium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.